monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 360

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 360
Aliena verba tribus modis fiunt, aut per similitudinem aut per contrarium aut per differentiam: per similitudinem, ut sunt quae in Grammaticae tropis numerantur, ut hoc ipsum, quod dixi, fluctuare segetes. ex hoc genere sunt etiam illa, quae ex toto partem aut ex parte totum significant in hunc modum, ut decentem verborum habeant propinquitatem; haec enim similitudinis genere placuit includi. per contrarium verba dicuntur, quando contra quam dicimus accipiuntur, ut Parcas dicimus Fata, cum non parcant, et lucum, cum non luceat. hoc grammatici κατ' ἀντίφρασιν vocant. per differentiam aliena verba sunt, cum sine ulla ratione ex aliis assumuntur, ut si hominem neque corpore durum neque ingenio stolidum lapidem dicamus. sed his uti non convenit; stultum est enim aut nihil significantia aut nimis aliena proferre. propriis autem, similibus et contrariis uti fas est.